Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.21.1 Cic. Fam. 5.21.2 (English) >>Cic. Fam. 5.21.4

5.21.1

gratae mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum esse videndi mei. quod ego ita libenter accipio, ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi commoda omnia quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo, quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc vero tempore cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint, unum medius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque eorum, quibuscum vivo necessario. noli enim existimare mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum, qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero.

5.21.2 itaque utor eodem perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia etiam consiliorum meorum. ego enim is sum, quem ad modum tu facillime potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim. cui nisi invidisset is, quem tu numquam amasti (me enim amabas), et ipse beatus esset et omnes boni. ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum otium idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. sed et haec et multa alia coram brevi tempore licebit.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 5.21.1 Cic. Fam. 5.21.2 (English) >>Cic. Fam. 5.21.4

Powered by PhiloLogic